- PROTONOBILISSIMUS
- PROTONOBILISSIMUSapud Ughellum in Archiepiscopis Barensibus, Basilius Imperialis Protonobilissimus, dignitas fuit Palatina apud Imperatores Constantinopolitanes, Graece Πρωτονωβελίςςιμος. de qua vide Car. du Fresne, ad alexiadem, p. 339. Eôdem elogiô Ludovicum VII. Franciae Regem insignivit Manuel Comnenus Imperator Constantinopolitan. in Ep. ad Alexandr. III. Pontif. descriptâ apud Baronium A. C. 1180. quae quidem honorifica appellatio satis arguit, quô Francorum Reges semper apud exteros locô fuerint, qua de re idem Car. du Fresne egit peculiari Dissertatione ad Ioinvillam. Hodie apud Zelandos similis dignitas est, Gall. le Premier Noble, quâ Princeps Arausionensis praefulget, Vide quoque supra Nobilissimus, de qua voce id solum addo, etiam Nohilissimos, cum crearentur, coronari consuevisse, vestem item eorum purpuream et aureô limbô ornatam fuisse, ex Zonara et Zosimo, laudatis Cl. Suicero Thes. Eccl. voce Νωβελίςςιμος, ubi sub Constantio et Licinio hoc nomen coepisse, et Nobilissimas quoque filias Imperatorum imo et uxores, unncupatas esse, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.